Carloman, maire du palais, donne à l’abbé Anglinus et aux religieux des monastères de Stavelot et de Malmedy plusieurs localités dans le Condroz et ailleurs.
Datierung: (747) 06 06
Ausstellungsort: Wasseiges
Iccirco ego Karlemannus, major domus, filius quondam Karoli, donamus donatumque in perpetuum esse volumus in elemosina nostra vel Anglino abbati nostro ad monasterio Stabulaus seu Malmundario, constructas in honore patroni nostri sancti Petri et sancti Pauli seu et sancti Martini vel ceterorum martirum quorum pignora ibidem venerari noscuntur, ubi Anglinus abba Christo propitio preesse dinoscitur, hoc sunt villas cujus vocabula sunt: Lenione cum omnibus appenditiis suis in pago Condustrinse, Caldina, Mosania, Uuarsipio et Barsina, nec non et Rudis, Pronote, Halma et Haist in Guoldo manso, Solania, similiter et villam que vocatur Wadalino cum omnibus appenditiis suis, Rudis, Olisna, Ferario, Palatiolo et Brabante, ad ipsas casas Dei tradimus atque transcribimus a die presente ego Karlemannus pro anime nostre vel Anglino, ut melius eis delectet pro nos vel stabilitate regni nostri Domini misericordiam attentius deprecare; in ea scilicet ratione, ut quam diu ipse Anglinus advixerit ipsas res usualiter excolere debeat, et si nepus suus nomine Gotbaldus illum superestis fuerit, ipsius Uuadelino absque prejudicio et per precaria vel consensum ipsius monachis predicto Uuadelino tenere vel excolere debeat sine ulla demaritione; tantum ista superius denominata totum et ad integrum trado et dono ad ipsius monasteria pro anime nostro vel Anglino abbati nostro, hoc sunt terris, edifitiis, accolabus, mancipiis, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adjacentiis, appenditiis, peculium utriusque sexus, mobilibus et immobilibus, nec non et in predictis locellis, mansellis, in locis Mosali et Barsina quod homines nostri ex genere Condustrensi his nominibus: Adalinus et Agibertus, Bertegis et Astremundus, tenuerunt cum ipsis jam dictis hominibus superius nominatis; quicquid moderno tempore ipse Anglinus visus fuit tenere et in antea quicquid ibidem laborare aut augmentare vel attrahere potuerit, ad prefata monasteria in elemosina nostra vel sua post suum quoque discessum ibidem revertatur absque ulla contradictione. Si quis vero, quod futurum esse non credo, contra hanc traditionis nostre constitutionem facere presumpserit, judicio successorum nostrorum regum eum relinquimus. Factum est astipulatione subnixa in villa Uuasidio publice sub die quod fecit menses junius dies VI, regnante Hildrico rege. Signum illuster vir Karlemannus major domus.
Signum illuster vir Drogone filio ejus consentiente.
Ego Hildradus cancellarius rogatus hoc testamentum scripsi et subscripsi.