Le pape Vitalien, à la demande de l’abbé Babolenus, confirme au monastère de Stavelot les terres que lui avait données le roi Sigebert, lui accorde la libre élection de l’abbé et d’autres privilèges.
Datierung: 660 09
Vilalianus episcopus servus servorum Dei venerabili Baboleno abbati monasteriorum in Stabulaus et Malmundario constructorum in honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli salutem et apostolicam benedictionem. Si semper sunt concedenda que piis desideriis congruunt tanto propensius ea que pro divini cultus religione postulantur alacri devotione continuo sunt largienda. Postulasti igitur a nobis ut monasterio tuo in Stabulaus, quod in sylva Ardenna in honorem predictorum sanctorum constructum esse dinoscitur et ubi gloriosus Christi confessor Remaclus predecessor tuus quiescit, sancte apostolice nostre Ecelesie privilegium concederemus, indulgeremusque ut quidquid terrarum filius noster Sigibertus rex ob salutem animae sue dedit, libere possideat. Quapropter tuis supplicationibus assensum prebentes, apostolice authoritatis privilegio decernimus ut congregratio Deo ibi religiose serviens liberam facultatem habeat creandi inter se quem secundum Deum et regulam sancti Benedicti elegerit sibi abbatem; preterea apostólica nostra autoritate interdicimus ne alicui in beneficium aut in concambium monasterium illud detur, sed remaneat liberum cum omni integritate sua. Prohibemus etiam et ex authoritate beati Petri, cujus vices licet indigni in hac apostólica sede fungimur et interdicimus ut nulla ecclesiastica persona sive episcopus sive archidiaconus vel eorum ordinatores illud monasterium territoriumque eidem annexum ejusque territorii incolas presentes et futuros accedat neque presumat eo locorum ullam imperandi potestatem sibi usurpare vel justitiam aut judicium exercere aut aliquam sibi auctoritatem attribuere, sed tu successoresque tui omnia que modo eidem monasterio concessa sunt et que in futurum ceteri fideles pro remedio animarum suarum tradent, cum plena et omnimoda libertate atque immunitate sine medio sub potestate beati Petri Romani teneatis et possideatis, valeatis quoque concedere ut possint nubere qui se cognatione vel aliter contingunt, fraternitatem tuam commonentes ut cum augmento honoris augeatur etiam in te tuisque subditis divini virtus amoris. Ideo tibi annuimus ut corpus divi Semetrii presbyteri et martiris tecum referre possis ad majorem cultum Dei qui in sanctis suis mirabilis est et ad majorem plebis noviter ad fidem converse in ea confirmationem, stabilitatem et incrementum. Si quis itaque, quod absit, ausu nefario presumpserit ea que a nobis ad laudem Dei pro honore et stabilitate venerabilis monasterii in Stabulaus statuta sunt, infringere aut in quodam violare, sciat se sub divini judicii testificatione per interventum beati Petri apostoli anathematis vinculo inextricabiliter innodatum et a regno Dei alienandum et cum diabolo et ejus sequacibus atrocissimis poenis concremandum; qui vero pio intuitu et respectu divini timoris observator hujus nostre preceplionis apostolice extiterit, eterne benedictionis gratiam a Christo Domino consequi mereatur. Scriptum per manum scrinarii sancte Romane ecclesie in mense septembri, indictione quarta.