Childéric II, roi des Francs, et les reines Emnehilde et Bilihilde, à la demande de l’abbé Rernacle, confirment aux monastères de Stavelot et de Malmedy l’étendue de douze milles qui leur avait été concédée par le roi Sigebert III, mais lu réduisent de moitié du côté d’Amel, de Chérain et de Lierneux.
Datierung: 670 09 06
Ausstellungsort: Maestricht
Childericus rex Francorum, Emnehildis et Bilihildis, gratia Dei reginae, viris illustribus Gundoino duce et Hodone domestico. Ad aeternam mercedem procul dubio credimus pertinere, si petitionibus sacerdotum vel quorumlibet devotorum justa petentium perducimus ad effectum. Igitur domnus et pater noster Remaglus episcopus clementiae regni nostri petiit pro monasteriis suis Stabelau sive Malmunderio, quae bone recordationis avunculus noster Sigibertus quondam rex suo construxit opere. Unde et ipsius principis regiminis tale praeceptum nobis ostendit relegendum in quo de ipsa foreste dominica in utriusque partibus de ipsis monasteriis tam in longum quam in traversum duodecim milia dextrorum saltibus, quod et adhuc taliter pro totius firmitate in ipsa preceptione habetur insertum, ut per consilium pontificum ipsius temporis, id est Chuniberti, Nemoriani, Gisloaldi, cum illustribus viris Grimoaldo, Fulcoaldo, Adregisilo, Bobone ducibus, Chlodulfo, Ansegisilo, Gariberto domesticis, taliter actum fuit; et veracissime cognovimus quod illi servi Dei quibus datum fuit absque inpressione populi ibidem in ipsa loca residere deberent. Quapropter ipse episcopus, abba eorum, una cum ipsis monachis nobis exinde confirmationem auctoritatis nostrae petierunt adfirmare: quam petitionem nos pro Dei intuitu minime denegare potuimus; ea tamen conditione sic petierunt ipsi servi Dei, ut versus curtes nostras, id est Amblavam, Charancho, Ledernao, de ipsis mensuris duodecim milibus dextrorum saltibus sex milia subtrahere deberemus pro stabilitate operis; quod per nostram ordinationem sic factum est. Unde jussimus pro hac re domno et patri nostro Theodardo episcopo vel inlustri viro Hodoni domestico cum forestariis nostris ipsa loca mensurare et designare per loca denominata, quorum vocabula sunt: de monasterio Malmundario usque Sicco Campo; de Sicco Campo per viam Mansueriscam usque ubi Uuarcina traversat; de ipsa Uuarcina usque ubi Stagnebachus consurgit; deinde per ipsum Stagnebachum u usque in Amblavam; deinde per Amblavam insus aquam per illam forestem de Uulfebergo usque Rarobacco ubi ipse consurgit; deinde ubi Didiloni rivus consurgit; deinde per ipsum rivum usque in Reftam; et de Refta per illam forestem quae separat Helmin roboretum et Audastviler; per ipsam mediam forestem usque Jocunda Fania; de Jocunda Fania per illam Alsenam quae propinqua est monasterio; deinde per ipsam Alsenam usque ubi in Glanem ingreditur; deinde traversum Glanem usque Albam Fontanam; de ipsa Alba Fontana in Amblavam Summa Siggino Aviaco ubi Gerlaicus vennam habuit; inde per ipsam Amblavam ubi Dulnosus in ipsam ingreditur; inde per Dulnosum usque in Fanias; deinde per mediam forestem de ipsas Fanias usque viam Mansueriscam; inde per ipsam viam usque Sicco Campo. Ut hoc totum et ad integrum cum Dei gratia et nostra teneant atque possideant cum emunitate nominis aevis temporibus, ut absque ullius inpugnatione forestariorum vel cujuslibet personae liceat ipsam familiam Dei quieto ordine residere et pro vita nostra vel stabilitate regni Francorum die noctuque Domino famulari. Et ut haec preceptio nostra in menbranis conscripta firma et inviolabilis perseveret, manu nostra subter eam decrevimus adfirmare. Signum gloriosi domni Childerici regis (L. M.). Signum Emnehildis regine (L. M.). Signum Bilihildis gratia Die reginae (L. M.). Signum Gundoini ducis. Datum quod fecit mensis septembris dies VI, annum VIII regni domni Childerici regis. Trajecto feliciter.