Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 4

Sigebert III, roi des Francs, concède aux monastères de Malmedy et de Stavelot le tonlieu qui se lève dans deux ports près de la Loire.
Datierung: 652 01 19 - 655 01 18

Sigibertus, rex Francorum, vir inluster, Modegisilo comiti. Singulariter regni nostri compendiis et prolixa felicitate Deo adjuvante confitemur augmentare quicquid sacrosanctae aecclesiae propriae deliberationis arbitrio serenitas nostra contulerit, quia tunc regalis potestas sui culminis fundamenta corroborat, quando larga humanitate condigna munera in honore Dei conferre non dubitat. Igitur sancta ac venerabilia monasteria Malmundarium sive Stablaus cognominata, ubi vir venerabilis Remaglus episcopus et abba Christo auspice preesse videtur, quae vir illuster Grimoaldus major domus in honore sancti Petri ac sancti Pauli vel sancti Martini seu ceterorum sanctorum suo opere in vasta heremi Ardenensis construxit, quemadmodum nos loca ipsa ad ipsa monasteria aedificanda pro nostra preceptione ex foreste nostra concessimus: quae licet gratia Christi sint ditata prefata monasteria, mundanam tamen substantiam cernuntur parumper habere. Ideo divina inspiratione commoniti decrevimus aliquantulum de fisco nostro, ad ipsa monasteria respicere et consolari. Teloneum igitur quod ad portum Vetraria super fluviis Taunuco Ittaque et porto illo qui dicitur Sellis immoque et vogatio super fluvio Ligeris, quod judices vel agentes nostri ad portus ipsos, tam quod navalis evectio conferebat, aut undique negotiantum commertia in teloneo aut quolibet ripatico ex ipsos portus superius nominatos in fisco nostro solebant recipere, pariter et homines qui in ipsos portus commanent vel eos custodiunt aut ibi aspicere videntur, pro stabilitate regni nostri ad monasteria superius scripta vel monachis ibidem consistentibus nostri muneris largitate concedimus. Quapropter presenti ex hac jussimus promulgari preceptione, ut neque vos neque juniores vestri seu successores aut quislibet ad partem ipsorum monasteriorum ex hoc penitus presumatis existere contrarii, sed magis teloneos ipsos de portibus superius nominatis, quodcumque exinde fiscus noster poterat sperare, in luminaribus jam dictis basilicis vel stipendiis ipsorum monachorum, qui ibidem cursum regulariter cotidianis horis cernuntur implere, omni tempore proficiat in augmentis. Et si forte aliqui ex quibuslibet personis portus ipsos superius nominatos pro terris suis propriis transtulerint, quo facilius teloneum ipsum, qui ad fiscum nostrum debuerat pervenire subtraherent, jubemus ut navigia ipsa ad portus ipsos, ubi ante tempora praecedentium regum parentum nostrorum ire consuetudinem habuerant, discurrere debeant, et alibi teloneus neque a vobis neque a junioribus seu successoribus vestris exigatur. Quo fiat ut si ante superiores annos, quando adhuc sub tenera videbamur aetate consistere, aliquis quilibet ex hoc cessionem instrumenti accepit, nullus mancipetur effectus, sed vacua et inanis permaneat, dum et aliter cumpluribus fidelibus nostris noscitur esse conventum, ut dummodo auxiliante Domino in regni solium ad legitimam provenimus aetatem, cessiones illius, quae de originario fisco nostro aliquid serenitas nostra concesserit, deinceps inantea hoc est de anno quarto decimo regni nostri debeant in Dei nomine esse stabiles. Hanc quoque auctoritatem in omnibus valeturam ut nostris et futuris temporibus intacta vel intemerata valeat perenniter durare, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborari. Sigibertus (L. M.) rex Francorum.