Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[Ohne Titel]

In nomine sanctae trinitatis. Venerande et almifice gloriosaeque ille ego ille, inferior cunctis servis vestris, postulo summo a Deo aeternam venire salutem.

Hinc rogo vos et ammoneo, ut laus popularis, quae per vulgares spargitur aures, vestram adtingat mentem et crescendo pollulat sapientia vestra apud Deum et homines. Omnis vero populus ac proclamat voce dicens his vero esse ditatam felicibus donis, quod in perpetuum firmiter permaneat, citam omni bono consilio et claram facie omni conspectui humano, varias scilicet gazas miro ordine beataque mundi reg[i]na mirifice disponere, pulcram corpore et in mente quieta; lucidis autem luminibus vestram fieret staturam in aulem, dicunt. Debetis enim semper Deo gratias | agere, ut in vobis haec et his similia crescant per omnia momenta. „Vide“, ut apostolus ait, „quomodo caute ambulaveris, sicut sapientes“; et iterum: „Non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus providentes bona et cetera ...“ Festina itaque, virgo gloriosissima, sanctis studiis te et bonis operibus ornare, ut cum sanctis et beatis virginibus centenum merearis collegere fructum.