Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Schreiben eines Bischofs an einen anderen wegen einer Kirche

Schreiben eines Bischofs an einen anderen wegen einer dem Absender gehörenden, aber im Sprengel des Empfängers liegenden Kirche mit der Bitte, bestimmte dieselbe Kirche betreffende Zuständigkeiten zu klären.

[Ohne Titel]

| In Christo nomine. Ille episcopus illo episcopo, amico nostro, devotam dirigo salutem.

Gratias vobis refferimus de caritate vestra, quam erga fidelem nostrum dignati estis facere, et circa congregationem nostram, quae est in opido sita, quod dicitur illum. Fecisti enim, ut apostolus commendans ait: Praedica verbum, insta oportune et inoportune“ – oportune volentibus et inoportune nolentibus. Qui enim sequitur apostolorum vestigia, luce gaudebit perpetua. Rogo vos humiliter, dirigere nobis per epistolam vestram, quid mihi de nostro liceat caelebrare officium in parrochia vestra et in ecclesiis vestris, quae in nostro sunt beneficio; si predicare liceat, si emendare, si corrigere, si erigere ecclesiis, si confirmare aut baptizare aut penitentiam dare; aut quid nobis concedatis, aut quid prohibeatis, scire nos faciatis citius, petimus. Amicitiam vero vestram valde firmam obtamus inter nos consistere. Et obsecro, | ut mihi commendare dignemini, quasi firmo amico tuo, quodlibet servitium; et paratum me habetis in omnibus honestis et iustis mandatis vestris.

Bene valeto.