Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[Ohne Titel]

In Dei nomine. Sanctissimo ac reverentissimo fratre illo episcopo ille [illius] urbis episcopus in Domino sempiternam salutem.

Cognoscat fraternitas seu caritas vestra, | quia iste praesens presbyter nomine ille in parrochia et in ecclesia nostra sacris litteris edocatus fuit et ab infantia fuit apud nos seu prodecessores nostros; bonum habens testimonium bonamque continentiam et innocentem vitam deducens. Unde placuit illi modo, ut ad aliam ecclesiam se converteret; volens sibi quaerere seniorem, qui se de rebus temporalibus adiuvet, et cui ille secundum ministerium, quod sibi iniunctum est, obsequium praebeat. Unde vestram fraternitatem conpertam facimus, ut, cuicumque placuerit eum suscipere, absque ulla ambiguitate hoc faciat, sciens illum et boni esse testimonii et a nobis sibi ab ecclesia, quae nobis ad regenda concessa est, migrandi licentiam accepisse.

Et ut ae littere firmiorem obteneant dignitatem meliusque eis fides adhibeatur, manu nostra ea subter roboravimus.