Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

MANDATUM |

Legibus insti[tu]tum est et consuetudine per tempora conservatum, ut, quicumque advocatum instruere vellit, mandato legaliter dato atque solemniter confirmato eum instruere debeat, ut omnes causas, quas adgredi vel repellere debet, prosequi et defendere inoffense valeat.

Igitur ego ille, sanctae ille aecclesiae vocatus episcopus, iniungo, mando et per has litteras delego tibi, illo fideli meo, de rebus sancti illius sitis in pago illo, in locis nuncupatis [illis], cum adiacentiis vel aspicientibus ad eas locis aliis; per omne iure investigare, inquirere, prosequi et admallare debeas; per mallos, vicos, castella, oppida et civitates necnon etiam, si necessitas incubuerit, in palatio; ante vicarios, comites, missos dominicos, comites palatii sive ante omnes iudices, quibus hoc officium delegatum est, ut causationes et lites definire et terminare iuste et rationabiliter debeant. Et quicquid legibus cum iusticia inde prosecutus fueris et definieris, scito aput me ratum et acceptum atque inconvulsum mansurum. Quod mandatum in te conlatum, ut firmum fixumque permaneat, manu | propria subter firmavi et, qui adfirmare deberent, rogavi.