Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

TRACTURIAM IN ITINERE PERGENDO

Dominis sanctis et apostolicis sedibus allocatis episcopis, abbatibus vel abbatissis et omnibus in Christo patribus, ducibus, comitibus, vigariis, centenariis et decanis vel omnibus in Christo credentibus et Deum timentibus ego in Dei nomine ille, acsi indignus peccator, ultimus omnium servorum Dei servus, episcopus videlicetsive abbasde civitate illavel de monasterio illo/ –, ubi preciosus ille martyrsive confessorChristi umanus in corpore requiescit, salutem vobis perennem in Domino destinare curavimus.

Cognoscatis siquidem, domni et sancti patres seu et sorores in Christo, quia innotescimus vobis, eo quod peregrinus iste nomen ille, ex genere illo, ad nos venit et nobis innotuit atque consilium quaesivit de hoc videlicet facto, quod instigante adversario peccatis facientibus proprio filio suovel fratri suo sive nepotenomine illo interfecit. Et nos pro hac causa secundum consuetudinem vel canonicam institutionem diiudicabimus, ut in lege peregrinorum ipse praefatus vir annis [septem] | in peregrinatione ambulare deberet. Propterea cognoscatis, sanctissimi patres, has litteras, ut, quando ad sanctitatem vestram venerit, melius ei credatis, et quod nullatenus pro alia causa ambulare dinoscitur, nisi, sicut superius diximus, pro peccatis suis redimendis, ut vos ei nullo modo teneatis, nisi tantum, quando ad vos venerit, mansionem ei et focum, panem et aquam largire dignemini, et postea sine detentione liceat ei ad loca sanctorum festinare. Sic exinde agite pro amore Dei et reverentia sancti Petri, sanctissime patri[s], ut vobis pius Dominus in illa beata seu inmortali vita remunerare dignetur, quia in ipso peregrino Christum pavistis seu suscepistis, considerantes videlicet quod ipse Dominus dixit:Hospes fui, et suscepistis me; quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis“. Quid plura? Ad sapientes sufficit semel loqui. Commendamus nos obnixae in vestris sacris praecibus, ut nobis commendare dignemini in Christo feliciter, sanctissimi patres, ut ad aeternam angelorum digni habeamini mansionem perpetuam.