Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Streit um Grundeigentum

Belegschreiben über die Zuerkennung und Übergabe von Grundeigentum an ein Kloster, nachdem der Abt des Klosters einen Mann wegen unrechtmäßig von diesem gehaltenen Grundeigentum vor einem Königsbotengericht verklagt hatte.

| NOTITIA DE TERRA EVINDICATA

Notitia, qualiter vel quibus praesentibus veniens venerabilis vir ille abbas de monasterio illo die illo in illo loco ante inlustribus viris magnificis illo et illo, missis domno et gloriosissimo illo rege, vel aliis quamplures, qui subter firmaverunt (quorum nomina subter tenentur inserta), homine alico nomen illo interpellabat. Repetebat ei, eo quod illa terra, quem apud homine illo concambiavit, qui est in pago illo, in grafia illa, in loco, qui vocatur ille, post se malo ordine retineret iniuste. Et ipse homo in praesente adstabat et ac causa nullatenus potuit denegare nec tradere rationes, per quem ipsa terra habere debeat. Sic ipsius homine fuit iudicatum, ut ipsam terram ante ipsos missos dominicos secundum suam legem ipsius venerabile viro illo abbati reddere vel revestire deberet; quod ita in praesente et fecit. Propterea iubemus, ut, dum ac causa sic acta vel perpetrata esse cognovimus, ut ipsa terra ipse abbas habeat evindicata atque | elidiata, et sit postmodum ex hac re omnique tempore subita causatio.

Datum ibi sub die illo, anno illo regnante domno nostro illo glorioso rege.