Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Streit um Kolonendienstpflicht

Belegschreiben über ein bedingtes Urteil mit Anordnung eines Eides mit Eidhelfern für eine Frau durch ein Grafengericht, nachdem diese Frau vom Vogt eines Klosters wegen Vernachlässigung des Kolonendienstes angeklagt war.

5

NO[TI]TIA DE COLONA EVINDICATA

Veniens homo aliquis nomen ille, avocatus sancti illius de monasterio sancti illius vel illius abbatis de ipso monasterio, die illo in mallo publico ante inlustre viro illo comite vel ante quampluris personis, qui ibidem aderant ad universorum causas audiendum vel recta iudicia in Dei nomine terminandum, qui subter firmaverunt, femina aliqua nomen illa ibidem interpellabat. Repetebat ei, dum diceret, eo quod avus suus nomen ille quondam vel genitor suus ille quondam coloni sancti illius de villa illa fuissent, et ipsa femina colona esse debebat et ipso colonitio malo ordine de ipsa casa Dei effugeret. Sic ipsa femina in praesente adstetit et ab ipsis personis ei interrogatum fuit, se ipsa causa esset veritas, a[n] non; sed ipsa in omnibus fortiter denegavit et taliter dixit: Quod avus suus ille quondam nec genitor suus ille quondam coloni sancti illius de villa illa numquam fuissent, nec ipsa colonitio | de capud suum ad ipsa casa Dei sancti illius numquam redebebat, sed de patre et de matre bene ingenua nata vel procreata fuisset. Sic ab ipsis personis taliter ei fuit iudicatum: Ut apud xii homines parentes suos, octo de patre et quattuor de matre, si fermortui non sunt, et si fermortui sunt, apud xii homines bene Francos Salicos in ipso mallo super altario sancti illius, in proximo mallo, quem ipsi comis ibidem tenit, hoc coniurare debeat, quod avus suus ille quondam nec genitor suus ille quondam coloni sancti illius de monasterio illo de villa illa numquam fuissent nec ipsa colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei non redebeat. Et si hoc in eo placito, sicut superius insertum est, coniurare potuerit, de ac causa ducta et secura resedeat; sin autem non potuerit, ad ipsa casa Dei se recognoscere faciat.

Datum ibi.