Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Streit um Dienstpflicht

Belegschreiben über die Zuerkennung und Übergabe eines Mannes als Sklave an ein Kloster, nachdem dieser Mann vom Vogt des Klosters wegen Vernachlässigung des Sklavendienstes vor einem Grafengericht verklagt worden war und dieser für dessen Sklavenstatus Zeugen gebracht hatte.

NOTITIA DE SERVO |

Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens ille in causa monasterio sancti illius civitatis illius pontifici ad vicem venerabile viro illo abbate de praedicto monasterio die illo illius civitatis in mallo publico ante inlustre viro illo comite et ante illo episcopo vel aliis plures magnificis viris, qui ibidem resedebant, homine alico nomen illo ibidem interpellabat. Dixit, eo quod servus monasterii sancti illius de capud suum aderat, et colonus ipsius sancti illius nomen ille de Franco homine conparasset, et malo ordine ipso servitio partibus monasterii sancti illius effugibat vel intendebat. Interrogatum fuit ipsius servo, se ipsa causa vera erat, a[n] non; sed ipsi servus in omnibus hoc fortiter denegavit. Et ipse abba vel suus avocatus contra praedicto servo intendebant et taliter dixerunt: quod testimonia homines francos praesentare potebant, qui hic adstabant; quod ipse colonus ipso conparaverat; et in suum servitium eum viderant deservire; et per lege | servus sancti illo esse debet. Et ipsa ora ipse abba vel ipse avocatus sua testimonia hominis septem, his nominibus illo et illis, adcharmerunt, ut in crastinum die illos ibidem praesentare deberent; quod ita et fecerunt. Et ipsi homines sic testimoniaverunt, quod per lege servus sancti illius aderat debitus. Et quomodo hoc testimoniaverunt super altario sancti illius in illa capella, que est in curte fisci, ubi reliqua sacramenta soluta sunt, iurati dixerunt. Denuo ipsius servo fuit interrogatum, si ipsa causa recognoscebat, si sic erat veritas. Sed ipse servus in omnibus ac causa recognovit et ad servitium sibi reversus fuit. Et ipse abba per iuditium ad ipsas personas per iussionem illius comite de manu illo vicario exceptum ibidem pro servo sancti illius evindicabat.

His praesentibus: ...