Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Streit um Kolonendienstpflicht

Belegschreiben über die Anordnung eines Eides mit Eidhelfern für einen Mann durch ein Grafengericht, nachdem dieser Mann vom Vogt eines Klosters wegen Vernachlässigung des Kolonendienstes angeklagt war.

CARTA SACRAMENTALE

Veniens avocatus sancti illius de monasterio illo seu et illo abbate de praedicto monasterio illo castro illo | in mallo publico ante inlustre viro illo comite vel aliis quampluris, qui ibidem aderant, interpellabat homine alico nomen illo. Repetebat ei, dum diceret, eo quod genitor suus nomen ille colonus sancti illius de villa illa fuisset, et ipse colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei redebeat et exinde neglegens aderat; et ipse in praesente hoc fortiter denegabat et taliter dedit in suo responso, quod de patre Franco fuisset generatus et de matre Franca fuisset natus. Unde tale sacramento per suam fistucam visus fuit addramire et taliter ei fuit iudicatum, ut ac causa apud proximiores parentes suos, octo de parte genitore suo et quattuor de parte genetricae suae, si fermortui non sunt, et si fermortui sunt, apud duodecim Francos tales, qualem se esse dixit, in illo castro, in basilica sancto illo, ubi reliqua sacramenta percurrunt, in xl noctes in proximo mallo post banno resiso hoc debeat coniurare.