Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Streit um Kolonendienstpflicht

Belegschreiben über die Zuerkennung und Übergabe eines Mannes als Kolone an ein Kloster, nachdem dieser Mann vom Vogt des Klosters wegen Vernachlässigung des Kolonendienstes verklagt worden war und den vom Grafengericht angeordneten Eid nicht leisten konnte.

NOT[IT]IA DE COLONO EVINDICATO

Notitia, qualiter vel quibus praesentibus veniens homo aliquis nomen ille, advocatus sancti illius de monasterio illo et illo abbate, in civitate illa/ [in mallo publico ante illustre] viro illo comite vel aliis quampluribus personis ibidem resedentes, interpellabat homine alico nomen illo. Repetebat ei, dum diceret, eo quod ante os dies ipse homo sacramentum contra ipsa casa Dei vel ipsius abbate habuisset adramitum ad sua ingenuitate t[ef]ensandum, in ipso mallo in basilica sancto illo ob hoc iurare debuisset. Et ipse | homo de ipso sacramento iectivus remansit; et ipse homo nullatenus rationes potuit tradere, per quid ingenuus esse deberet vel ipso sacramento iurare potuisset. Et dum hac causa apud ipso comite vel ipsis racimburgiis diligenter fuit inventum vel inquisitum et legibus fuit definitum; ipse homo in praesente pro colono ad casa sancti illius vel ipsius abbatis sibi recognovit vel recredidit; et ipse vicarius per iussionem ipsius comitis ipsum hominem per manibus pro colono ipsius advocato illius abbatis visus est reddidisse: Propterea taliter ei fuit iudicatum, ut de ac causa notitia bonorum hominum manibus roboratam accipere deberet; quod ita et fecit, ut ipsum hominem ipsa casa Dei vel ipse abba seu rectores eorum pro colono habeant evindicatum, et sit inter ipsos postmodum ex hac re subita causatio.

His praesentibus, qui subter firmaverunt.