Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

EREDITURIA DE EREDITATE

In nomine Domini. Anno illo domni nostri illius regis, menso illo, gesta habita apud laudabile vir illo defensore et illo professore vel curia publica ipsius civitatis. Ille ait:

Queso vobis, optime defensor, ut mihi codices publicis patere iubeatis, que habeo, que gestorum elegationis cupio roborari.“

Memorati, defensor et ordo curiae, dixerunt:

Patent tibi codices publicis; prosequere que optas.“

Ille dixit:

Amicus meus ille mihi [i]neunxit per suum mandatum sollempne roboratum, ad laudabilitatem vestra adcedere deberem; et haec epistola, quem ipse, | sicut lex declarat, in praedictos filios suos illos [conscripsit], pro eo, quod in bene ingenua femina illa ipsius generavit et tu[nc] cartolam libellum dotis ei secundum lege non adfirmavit, propterea iamdictifilii mei secundum legem naturalis appellant[ur]‘, ita antedictus pater eorum ei conplacuit, ut ipsos secundum lege romana in ipsa civitate ante curia publica debeat in legitima totius hereditatis sue instituere hereditate; [quod] ita et feci; dum in prolis nec legitimis infantes non habuerit, ipsos in legitima hereditate pro legitimis filios in omnes causas recepit; ut praedicta aepistola iuxta morem et consuetudinem gestis monicipalibus al[l]egare atque firmare debeam.“

Superscriptus defensor unacum suis curialibus vel subscriptionibus instituerunt vel inobodierunt/ sub signaculis. Et haec gesta, quomodo est conscripta, manus eorum roborata ei visi fuimus tradidisse.

Stipulatione subnixa. Actum ...