Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[ohne Titel]

Magnifico amico meo illo ego ille.

Cognoscas, iusta iniunctione tua, ut per tuum mandatum mihi rogasti, ad illa civitate, ad illo defensore vel curia publica ipsius civitatis accessisse, et haec cartola, quem infantes tuos, quod naturalis sunt, in legitima hereditate secundum legem instituisse, sicut in ipsam [carto]la tam de rebus quam et de ipsa munera ad ipsius infantes conscriberetur, gestis monicipalibus iusta more et consuetudinem allegasse atque firmasse cog|noscas. Et de prosecutio caelebrata, quod mihi rogasti, rescribere vel prosequere mihi pigrum non fuit.

Stipulatione subnixa.