Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

ITEM ALIUM

Beatificando domno et fratre Frodeberto pape.

Domne Frodeberte, audivimus, quod noster fromentus vobis non fuit acceptus. De vestra gesta volumus intimare, ut de vestros pares numquam delectet tale iogo/ referrere. Illud enim non fuit condignum, quod egisti in Segeberto regnum, de Grimaldo maiorem domus, quem ei sustulisti suaunica ove, sua uxore, unde postea in regno numquam habuit honore. Et cum gentes venientes in Toronica regione misisti ipsa in sancta congregatione, [in] monasterio puellarum, qui est constructus in honor[e] [. . .]. Non ibidem lectiones divinis legistis, sed [. . .] [libidi]nis inter vos habuistis. Oportet satis obs[tinere] [. . .] conlocutione, quem nec est a Deo apta [nec] [. . .]ta. Sic est ab hominibus vestra sapientia [. . .] [pru]dentiae. Sed qualem faciebatis in [. . .] monasterio puellarum pro pane [. . .]. [In] monasterio fuisti generatus, domn[e], [. . .] perdidisti. Indulge ista pauca verba [. . .]

| Inportunus de Parisiaga terra.