Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INDICULUM

Domna et dulcissima genetrice mea illa prolis vester ille, serviens vester.

Illud inprimitis, quod plurima sunt et sic necessarium, si praesumtio [non] offendit, salutem plenissimam in Domino Iesu Christo vobis destinare praesumo. Et supplico pro eo, quod iste praesens ille, | serviens vester, ad mea pravitate expetivit, ut nulla malicia de istas culpas, quod ipse confugium fecit, exinde non habeat, sed ad mea precatione excusatus exinde esse debeat. Agit[e] taliter, quem ego per vos bona fidutia, et quem domno et genitore meo, iugale vestro illo, sano et laete proprios oculos caelerius mereamur videre.

Iterum salutamus vobis.