Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INDICULUM

| Suggerendo domno piissimo atque praecellentissimo illo glorioso rege nobis, domni servientes vestri, paginsis illius.

Quod veraciter cognovimus, vobis innotescere praesumpsimus: Homo alicus nomen ille nobis dixit, eo quod casa sua vel strumenta sua cartarum, tam vendictionis, cautionis, obnoxationis, iudicius, cessionis vel donationis seu et reliquo strumenta cartarum, ab igne ibidem cremassent. Quia et ille iudex vel vicini paginsi[s] ipsius taliter nobis dixerunt vel testimoniaverunt, quod adhuc videndum accesserant; et sic vero et actum aderat: Proinde, domni, suggerere praesumsimus et quod exinde cognovimus, vobis innotuimus. Domni, nostrum est ad sugerendum, vestrum est ad ordinandum, que ipsa exinde agere debeat.