Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

EREDETORIA

Dulcissima atque in omnibus amantissima filia mea illa ego enim vir magnificus ille.

Omnibus non habetur incognitum, que, sicut lex Salica contenit, de res meas, quod mihi ex alode parentum meorum obvenit, apud germanos tuos, filios meos, minime in hereditate succedere potebas. Propterea mihi prae|patuit plenissima et integra voluntas, ut hanc aepistolam heredetoriam in te fieri et adfirmare rogavi, ut, si mihi subpraestitis in hunc seaculo apparueris, in omnes res meas, tam ex alode parentum meorum quam ex meum contractum mihi obvenit, in pago illo, in loco que dicitur ille, in quascumque pagis aut terretoriis, ubicumque habere videor; tam mansis, domibus, edificiis, vineis, ol[i]cis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quicquid dici aut nominare potest, quantumcumque de meum proprium moriens derelinquero; in omnes res meas in hereditate apud germanos tuos, filios meos, succedas, et equalentia inter vos exinde dividere vel exequare faciatis. Quod ad parte tua exinde recepis, quicquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc aepistolam heredetoria, quem ego plenissima voluntate mea fieri et adfirmare rogavi, venire conaverit, inferat tibi unacum socio fisco auri untias tantas esse multando, et praesens heredetoria omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnixa.

Actum illo.