Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

SECURITAS

Dum inter illo et coniugia sua illa non caritas secundum Deo, sed discordia regnat inter illos, et ob hoc pariter conversare minime possunt, placuit utriusque voluntas, ut de hac consortio seperare deberent. Quod ita et fecerunt. Propterea has aepistolas inter se [duas]/ unotenore conscriptas fieri et adfirmare decreverunt, ut unusquisque ex ipsis, sive ad servitium Dei [in] monasterio aut copolare matrimunium sociare voluerit, licentiam habeat et nulla requisitione ex hoc de parte promissa nihil habere | non debeat.

Si quis vero, si aliqua pars ex ipsis hoc inmutare voluerit, inferat pari suo auri tantum et, [ut] decreverunt, a proprio consortio siquistrate in eam, quam elegerint parte permaneant.

Stipulatione subnixa.

Actum illo.