Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INDICULUM REGALE

Karolus gratia Dei rex Francorum tam praesentibus quam et futuris, domini[s] sancti[s] et apostolicis hac venerabilibus in Christo patribus, ducibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis vel omnis agentes nostros et iuniores ac successoresque [eorum]/ vel omnes amicos nostros seo et omnes missos nostros discurrentes.

Cognuscat magnitudo seo almitas vestra, quod nos partibus nostris bene habemus conpertam, quod nos taliter istius fidele nostro illo illa, merito suo conpellente, concessimus: ubicumque infra regno, Deo propitio, nostro hominis sui negotium exigendum advenerint, nullus quislibet de iudicaria potestate vestrae nec missus noster nullo teleneo nec nullas vinditas nec rodoticus nec foraticus nec pulveraticus; sicut dixi, nullus quislibet; teleneo nec vinditas eius in nullo exhactare non praesumatis; nisi, ut diximus, in quascumque portus, civitatis seo mercada, nullo contradicente, suos vinus vel suus commertius quislibet negotium, absque ullo contradicente, potestate habeant vindendi, quia nos | taliter ei habemus concessum. In reliquo viro de parte nostra vel vestra ex nostra indulgentia visi fuimus concessisse atque indulgisse seo et in omnibus confirmasse/ ... Et ut haec perceptio nostra firmior appareatur et per tempora conservetur, manu nostra propria subter eam decrevimus adfirmare.