Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

PRAECARIAM AD CASA DEI

Domini, viri sancti atque ostensione crucis patibulum mirabilis remuneratione fulgente/ basilici, quem in honore sancta Maria et sancti Petri et sancti Pauli, princeps apostolorum, Gaico monasterio constructo in pago Wastinense et inluster abbatissa illa, inhibi constris praeesse videtur, unacum norma plurima ancillarum Dei ibidem consistentium, ego illa femina.

Dum non habetur incognitum, sed a pluris est manifestum, quod ego res propriaetatis meis in loco qui dicitur illo per aepistolam donationis ad ipso monasterio vestro delegavi, propterea expedivi a vobis, a peticione mea non denegasti, ut ipsas res, quamdiu advivo, sub uso beneficio vestro tenere et usare debeam; et aliubi ipsas res alienare pontificium non habeam; et post meum quoque discessum cum rem inmeliorata ad ipso monasterio, absque ulla exspectata tradicione, vos vel rectores ipsius monasterii in eorum faciant revocare potestatem | et dominatione. Et vos reverentia discorditis, ut in postmodum mea possessio aliqua praeiudicio/ ex hoc generare non debeam. Propterea hanc praecaria in vos vel in ipso monasterio vestro emitendo decrevi, ut neque ego neque ullus de heredibus meis, quamvis per longinqua spacia ipsas res ad usandum habeo, agere nec repedire non debeamus, quod qui fecerit, inferat vobis vel partibus ipsius monasteriae suisque rectoribus auri libera una, argento ponde duo, et praesens praecaria firma permaneat; et ut alias praecarias de quinquennium in quinquennium renovantur, ista vero non sit necesse renovandi, sed per semetipsa omneque tempore obteneat firmitate.

Cum stipulatione subnixa.

Actum illo.