Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

DONATIO AD CASA DEI

Domino, vero sancto hac reverentissimo monasterio illo, qui est constructus in honore sanctae Mariae, semper virginis, genetricis Dei, et Domini nostri Iesu Christi vel ceterorum dominorum suorum, quorum reliquie ibi conditae sunt, et inluster Deo sacrata illa abbatissa, unacum norma plurimarum ancillarum Dei ad laudem Christi canendum custrix praeesse videtur, ego in Dei nomen femina aliqua nomen illa.

Dono ad praefato monasterio ad die praesente donatumque in perpetuum esse volo et de iuro meo | in iure et dedominatione/ ipsius monasterii vel suisque rectoribus trado atque transfundo ad possedendum, pro eo quod in ipso monasterio sub religione sancta conversatione habitare debeam; hoc est res meas in pago illo, in loca nominante, cuius vocabulum est illo, et illo in pago illo, in grafia illa, super fluvium illum; quantumcumque ad die praesente in iamdicta loca visa sum tenere vel possidere, quod manente coniugium apud iugale meo illo visa sum conquesisse vel in mea portione recepi, vel quantumcumque de filio meo nomen illo de luctuosa hereditate mihi obvinit; sicut dixi, quantumcumque in has locas ad die praesente mea est possesssio vel dominatio, totum et ad integrum ad ipso monasterio ad die praesente de iuro meo in iure ipsius monasterio et suisque rectoribus trado atque transfundo ad possedendum; hoc est tam terris, mansis unacum superpositis domibus, aedificiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis adiacentiisque, hominibus, aquis aquarumve decursibus, unacum mancipia tanta, his nominibus illis; sicut dixi, inexquisita portione mea | ad integrum publici trado atque transfundo ad possedendum, ut, quicquid ab hac die ipsa abbatissa vel rectores ipsius monasteriae ad profectum ipsius exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod ...