Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INDICULUM

Domino sancto, [apostolica] sede colendo domno et in Christo patri illo pape ille, Deus scit, cui nulla latet occulta, in quantum video et nostra est possibilitas, in omnibus amicus et bene cupiens vester.

Illud inprimitis, que plurima sunt et nobis oportunum, salutes in Domino obtamus vobis, in quantum totus mundus fulgit in gloria, vel quantum distat ortus ab orientem et defecit ab occidente, seo et, si fieri potuisset, quod tota membra vertissent in lingua. De ceterum supplicamus gratia vestra, ut pro me peccatore in vestris sanctis orationibus intercedere digneris. Et iterum, domne, supplicamus: cog|noscat almitas vestra, iste praesens homo noster, serviens vester, nomen ille [ad nos venit et nobis dixit, eo quod vassus vester nomen ille], res suas malo ordine post se retenebat iniuste, et nulla iustitia apud ipso exinde consequere possit. Propterea praecamur vobis, ut hanc causam diligenter inquirere iubeatis, ut, sicut vestra bona est consuetudo, ipse homo noster, serviens vester, sine ulla deladatione ad suam exinde debeat pervenire iustitiam et sibi congaudeat, quod nostra ad vos deportasset suggestione. Et nos vobis gratias agimus et, si locus advenerit, vos vel servientes vestros in bonis partibus rememorare non tardamus.

Ad sapientes semel sufficit. Salutamus vobis satis et super omnia satis usque ad gaudium magnum.