Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

OBNOXATIONE

Domino fratri illo ille.

Omnibus non habetur incognitum, qualiter mihi gravis necessitas et [a]natas pessima mihi obpresserunt, et minime habeo, unde vivere vel vestire debeam. Propterea ad pedicione mea mihi non denegasti, nisi ut in summa necessitate mea argento vel amacto tuo valente solidos [tantos] in manu mea mihi dedisti; et ego minime habeo, unde ipsos | solidos tuos tibi reddere debeam. Propterea obnoxiatione de capud ingenuitatis meae in te fieri et adfirmare rogavi, ut, quicquid de mancipia tua originalia vestra facitis, tam vendendi, commutandi, disciplina inponendi, ita et de me ab hodierno die liberam et firmissimam in omnibus potestatem faciendi habeas. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc obnoxatione ista venire conaverit, inferat tibi unacum sotio fisco auri untias tantas esse multando; et praesens obnoxatio firma permaneat.

Cum stipulatione subnixa.

Actum illo./