Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

COMMUTATIONIS DE TERRIS

Inter quos caritas aelevata permanserit, pars pare suo oportuna et congrua beneficia non denegavit.

Ideoque auxiliante Domino nostro placuit atque convenit inter illum et illum de commutandis terris eorum, ut pro commune oportunitate inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit ille de parte sua ad parte ipsius illius terra proprietatis suae in pago illo, in loco que dicitur ille, | habet in longo dextros tantos et in latu dextros tantos, subiungit de uno latus terra lui, de uno fronte terra illius, ex alio vero fronte terra illius; infra ipsa terminatione et mensura ad integrum. Aecontra ad vicem dedit ille de parte sua ad parte ipsius lui terram proprietatis suae in pago illo, in loco que dicitur ille, habet in longo dextros tantos et in lato [dextros] [tan]tos, subiungit de uno latus terra lui, de alio latus terra illius; infra ipsa terminatione et mensura ad integrum; ita ut ab hodierno die unusquisque contra pare suo quod accepit, abeat, teneat atque possedeat vel quicquid exinde a die praesente facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse aut aliq[uis] de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc commutationi[s], pars contra pare suo, venire conaverit, inferat pars pare suo ista tota servante unacum socio fisco auri untias tantas esse multandum; | et praesens commutationis duo unotenore concriptis omni tempore firmas et inviolatas permaneant.