Emheri tauscht zu Gunsten des Klosters Schäftlarn mit Bischof Wolfram von Freising genannte Leibeigene.
Datierung: 931 (932?) 12 21
Ausstellungsort: Schäftlarn
Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus presentibus scilicet atque futuris, qualiter convenit inter venerabilem virum Frigisingenis aecclesiae episcopum nomine Wolfram et quendam hominem nomine Emheri, ut aliquas res pro commutabilitate et compendio inter se commutare deberent, quod ita fecerunt Dedit itaque prememoratus Emheri duo mancipia sua propria nomine Gerpirk et Herimǒt in manus predicti episcopi et advocati sui nomine Atto ad monasterium sancti Dionisii martiris Christi. Econtra vero tradidit prefatus episcopus cum manu advocati sui Attonis prenominato viro Emherio | servum unum nomine Liubgoz. Unde et duas commutationes pari tenore·conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque, quod ab altero accepit, sine dubio in proprium teneat Isti sunt testes tracti Atto, Chezil, Rǒdhere, Husinc, Dietpolt, Wolfker, Reginhere, Reginhoch. Data XII. kalendis Ianuarii anno incarnationis domini DCCCCXXXI indictione IIII. regnante domno Heinrico anno XIIII. Actum in loco, qui dicitur Skeftlari. Feliciter in Christi nomine! Amen.