Tetti übergibt seinen Erbbesitz zu „Arfrideshusen“ (LK Wolfratshausen?)
Datierung: ca. 817
In Christi nomine Ego Tetti tractante me de aeterna beatitudine vel de poenali iudicio, qualiter deum contemnentes penam incidunt Christoque adherentes vitam adipiscunt, ob hoc igitur statui in animo meo aliquid deo offere de hereditate mea propria, quod mihi dominus concedere dignatus est, pro redemptione anime meae Propterea trado ad domum dei, quod constructum est in loco Sceftilare | iuxta fluvium Isurae, ad reliquias sanctorum Dionisii, Rustici et Eleutheri omnia, quae habui in Arfrideshusum, cultum vel incultum, mobile vel inmobile aquarumque decurrentia omnia ex integro trado atque confirmo ut ibi sit firmum et stabilitum Si quis autem contra hanc cartam traditionis quilibet opposita persona contraire voluerit, iram dei incurrat et causam habeat cum sancto Dionisio et partem cum Iuda traditore et carta haec nihilominus firma permaneat Et haec testes Cozolt presbiter, Isolt presbiter, Arfrid presbiter, Uuolfolt, Siffo, Lantperht, item Uolfolt frater eius. Et ego Tetti me ipsum trado et ipse testis existo