Richolf und dessen Söhne Starcholf und Adalbrecht übereignen Bischof Petto verkauften Erbbesitz in Bogenhausen (StK München).
Datierung: 821 10 09 – 813 10 08
Noticia sit, quod emebat Petto episcopus a Richolfo propriam hereditatem suam vel quicquid ad Pubinhusen habere visus est, id est in terris, pratis, campis, silvis, aquarumque decursibus mobile vel inmobile, cultum vel incultum et dedit episcopus pecuniam sancti Dionisii duos caballos, duos boves, duas vaccas. Et post ipsam venditionem venerunt Richolt et filius eius Starcholf et Adalpreht et tradiderunt ipsam hereditatem in altare sancti Dionisii pro redemptione animarum ipsorum Isti sunt testes Sigmar, Willepato, Lûtker, Altolf, Heipo, Fritilo, Albrich, Heribreht, Pabo, Einhart, Trût, Gotefrid, Immo diaconus, Meginhart. Actum est domno imperatore Karolo regnante anno XLV.