Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Genia übergibt in Beisein ihres Ehemannes Erchenolf ihren Besitz zu Walchstadt (LK Wolfratshausen) samt genannten Leibeigenen.
Datierung: (821) 02 01

Traditio, quam fecit Genia de Walchstetti.

Ad sacrosanctum monasterium, quod est constructum in loco nuncupante Peipinpach, ego Genia tradidi omnia, quae habui in nuncupata Walchstete, ad altare sancti Dionisii coram presente marito meo Erchenolfo, hoc est in casis et in curtiferis atque in campis et in silvis, in ruris, in pratis, pascuis, cultis vel incultis, in mancipiis, quorum nomina sunt Richart, Richfrid, Uunnimar, Eberhart, Erchnolt. Hliumunt, Cundbirc, Deotheit, Adelhait. Actum est in kalendis Februarii indictione XIIII regnante Lǒdewico imperatore anno VIII. Isti sunt testes Hitto episcopus, Ellanpreht comes, Liutprant, Situli, Motheri, Heric, Drudolt, Willepato, Orendil, Walcho, Petto, Waldker, Heipo.