Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Herrich und dessen Sohn Walther schenken sich und ihren Erbbesitz in Icking (LK Wolfratshausen), im besonderen den Wald von der Quelle „Liuthades“ bis zum Berg „Othrami“. .
Datierung: 806 03 29
Ausstellungsort: Peipinpach (Kl. Schäftlarn)

Istam traditionem fecit Herrich de Ichingen.

Ad sanctum ac sacrum monasterium sancti ac beatissimi Dionisii episcopi, quod est constructum super fluvium, qui dicitur Isura, in loco nuncupante Peipinpach, ego Herrich simulque filius meus Waltker tradidimus omnia, quae habuimus in loco nuncupante Ichingen parentibus enim nostris pari devotione consentientibus nullisque contradicentibus ullomodo. Inprimis tradidimus nos ipsos in servos ac deinceps nostram heredidatem vel omnia, quae in proprio habuimus: in agris et in pratis, in aquis et in campis atque in pascuis, cultum vel incultum, et ipsam silvam, quae ad nos pertinet de fonte Liuthades usque ad montem Othrami sic firmiter atque stabiliter tradidimus sancto Dionisio, ut nullus de heredibus nostris contra hanc donationem, quam plenissima voluntate scribere postulavimus, nullam irritationem de ea loqui presumat. Sed si hoc fecerit, iram dei omnipotentis super se provocet et partem habeat cum Iuda traditore et ab omni gaudio in regno dei alienus existat atque firma sit in perpetuum ipsa traditio Actum est in loco, qui dicitur Peipinpach mense Martio IIII kalendas Aprilis anno VI imperii domni nostri Karoli indictione VII. Isti sunt testes veri Scrôt, Meginhart, Lantpreht, Hiltrich, Cundhart, Enno, Uuldrich, Starcholf, Irminheri, Gotapert, Othram, Rihpert, Hahmunt, Perhtolt, Erchnolf, Rǒdlant, Fridhere, | Gotadeo, Ihho abbas, Petto episcopus.