Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Abtbischof Petto schenkt eigenen u. erworbenen Besitz zu Haching (Ober- bzw. Unterhaching StK München) und erworbenen Besitz zu „Puoloch“ (Pullach LK München).
Datierung: 806 08 08
Ausstellungsort: Kl. Schäftlarn

a) Traditio Pettonis episcopi de Hachingen.

Sacrosancto monasterio sancti Dionisii, quod est constructum in regno Francorum, in ducatu Baioariorum, super fluvium qui dicitur Ísura, ubi venerabilis vir Petto episcopus seu abbas ad regendum preesse videtur ego ipse Petto episcopus et abbas cogito primum ob dei timorem seu pro peccatis meis minuendis atque pro eterna retributione dono ad ipsam aecclesiam sancti Dionisii a die presente donatumque in perpetuum esse volo: hoc est res proprietatis meae in villa, quae dicitur Hachinga, et mancipia his nominibus: Wenilo et Adelswind cum infantibus eorum Othelm, Adelhelm, Hleokelt, Gozlind vel mancipia: Liubrat, Heribirk, Drudflat, Otmunt cum infantibus suis vel quicquid de genitore meo ad me pervenit tam mansis, campis, pratis, silvis, pomiferis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, cultum vel incultum omnia in omnibus totumque integrum. Similiter dono in ipsa villa Hachinga, quicquid de Helfricho comparavi mancipiis vel mansis, campis, pratis, silvis, pomiferis, aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus, cultum vel incultum, omnia in omnibus totumque integrum Similiter dono et in villa, quae dicitur Puoloch, quicquid de Folkero et filio suo Milone comparavi tam mansis, campis, pratis, silvis, pomiferis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regres sibus, cultum vel incultum, omnia in omnibus vel de quocumque ingenio ad me pervenit vel pervenire poterit ad integrum, ut quicquid exinde agentes sancto Dionisio facere voluerint, in eorum maneat potestate nulloque contradicente Si quis aut ego, quod fieri non arbitror, aut aliquis de heredibus vel coëredibus meis seu quaelibet ulla obposita persona, quae contra hanc donationem, quam ego plenissima voluntate scribere postulavi, venire temptaverit, ne hoc valeat evindicare aut prepedire, ubi donatum est sed haec donatio in perpetuum firma permaneat Acta est in monasterio sancti Dionisii sub oppido villae, quae nuncupatur Sceftilari, publice Isti sunt testes veri Orendil comes, Erchenolf, Helfrich, Heribreht, Albrich, Altolf. In dei nomine ego Petto episcopus hanc donationem a me factam relegi et subscripsi......, subscripsi. Chunipreht, Heil. Actum in loco, qui dicitur Skeftlare mense Augusti, VI. idus Augusti anno VI. imperii domni nostri Caroli magni imperatoris et regni eius in Francia XXXVIII