Diakon Eliwart übergibt seinen Besitz zu Puchschlagen (LK Dachau).
Datierung: ca. 806 – ca. 813
Sacrosancto monasterio sancti Dionisii, quod est constructum super fluvium, qui dicitur Isura, ubi Petto episcopus preesse videtur ego Eliwart diaconus cogitavi primum ob dei timorem seu pro peccatis meis minuendis vel pro aeterna retributione tradidi ad aecclesiam sancti Dionisii omnia, quae habui ad Puochslagen: casas, rura, prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum, omnia ex integro ut ibi sit firmum et stabilitum Isti sunt testes Pippi comes, Cundhart comes, Amalrich, Erchnolf, Kagenhart, Othram. Actum est III. nonas Decembris.