Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Erchenolf schenkt seine Erbgüter in Walchstadt, Deining, Icking und Höhenrain (sämtl. LK Wolfratshausen).
Datierung: ca. 806 – ca. 813

Istam traditionem fecit Erchenolf.

Sacrosancto monasterio sancti Dionisii, quod est constructum in regno Francorum, in ducatu Bawariorum super fluvium, qui dicitur Ísürà, ubi venerabilis vir Petto episcopus seu abbas ad regendum preesse videtur ego Erchanolf --- cogito ob dei timorem aut pro peccatis meis minuendis vel pro aeterna retributione dono ad ipsam aecclesiam sancti Dionisii donatumque in perpetuum esse volo, hoc est propriam hereditatem meam atque alia omnia mea substantia, quae habui in villa Walchstetin simulque in aliis loc1s, id est ad Dihningen atque ad Ikkingen simulque ad Hohenrain cum mancipiis, quorum nomina sunt: Râtmar, Deotbirc, Reginswind, Regingund, Rattumar, Kisila, Waltrat, Adalhait, Cauuo, Cundpirch, Heriswind, Hucco, Hrodmunt, Wunnehart, Adalpurc, Sigihart, Tupo, Heimdeo, Ratwar, Ratenza, Rihwar, Mahelgund. Similiter dono in aliis acquisitionibus meis, in ruris et pratis, in campis et silvis atque in pomiferis et in aquis, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia trado ad aecclesiam sancti Dionisii ut ibi sit firmatum et stabilitum, ut quicquid exinde agentes sancto Dionisio in eorum maneat potestate, ut faciant quicquid illis placitum est Si quis aut ego, quod numquam contingit, aut aliquis de heredibus meis vel quaelibet ulla opposita persona, quae contra hanc donationem, quam ego plenissima voluntate scribere postulavi, venire temptaverit, ne hoc valeat evindicare aut prepedire, ubi donatum est sed haec donatio in perpetuum firma permaneat Isti sunt testes veri Altinc, Wetti, Irminhere, Sigehart, Wolfpreht, Toto, Cotadeo, Starcholf, Altolf, Pazrich, Rodlant, Adelger, Adelgart.