Selbrich übereignet Besitz in Münsing (LK Wolfratshausen).
Datierung: 805
Ausstellungsort: (Kl.) Schäftlarn
Beatissimo Dionisio ego Selprich tradidi totum, quod habui in Munigisingen, cum mansis, pratis, silvis, pomiferis, mancipiis, pecoribus, utensilia omnia vel quodcumque ad me pertinere potuit ut ibi sit firmiter traditum in perpetuum Actum est in loco, qui dicitur Sceftlare, regnante domno imperatore Karolo anno quinto, regni eius in Francia. Isti sunt testes Richolf presbiter, Malbreht presbiter, Érfuni presbiter, Reicho presbiter, Pipi, Perhtolt, Adalram.