Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Lantftid übergibt seinen Besitz zu lrschenhausen (LK Wolfratshausen).
Datierung: 801 – 814 01 28

Istam traditionem fecit Lantfrid de Ursenhusen.

Temporibus gloriosissimi imperatoris Karoli ego Lantfrid cogitavi primum ob dei timorem seu pro peccatis meis minuendis tradidi omnia, quae ad Ursinhusen habere visus fui ad aecclesiam sancti Dionisii: casas cum curtifero, rura et prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum totumque ex integro tradidi ut ibi sit stabilitum usque in sempiternum Isti sunt testes Meginhart, Cundhart, Toto, Reginpreht, Milo, Herrich.