Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Swidburg, Tochter der Williburg (und des Helmrich), übergibt gegen·genannte Entschädigung ihren Besitz zu Walchstadt (LK Wolfratshausen), „Rotinpach“, Königsdorf (LK Wolfratshausen), den halben Berg „Helmrichsteti“ und die 2 Quellen „Luithades“ und „Chaltinprunnen“ sowie genannte Hörige.
Datierung: (801 – 813) 09 28
Ausstellungsort: Kl. Schäftlarn

Traditio Swidpvrgae.

In nomine domini nostri Iesu Christi Temporibus gloriosissimi imperatoris Caroli regis Francorum et Longabardorum ac patricii Romanorum ego Swidburk trado atque confirmo ea, quae habui in loco nuncupante Walchsteti et ad Rotinpach et ad Chumiztorf et dimidiam partem ipsius montis, qui vocatur Helmrichessteti, atque duos fontes nominatos Liuthades et Chaltinprunnen, servos vel ancillas, id est Wolheri, Tunica, Ita, Deotswind, Ellanhoch, rura et prata et agros totos, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum, omnia in omnibus totumque integrum, sic trado ad aecclesiam sancti Dionisii, ut in evum permaneat, pro redemptione animarum nostrarum Et dedit mihi et matri meae Williburge Petto episcopus pecuniam sancti Dionisii in mancipiis, quorum nomina sunt Deotni et filia eius Sigeburk, et aliam pecuniam: III caballos, duos oringos aureos et unam spannam auream, unam tunicam de serico et in aliis rebus multum, quod mihi bene placuit, ut ista traditio firma et stabilita fieret ad domum sancti Dionisii in perpetuum Si quis aut ego, quod fieri non arbitror, aut aliquis de heredibus meis vel quaelibet ulla opposita persona, quae contra hanc donationem, quam ego plenissima voluntate scribere postulavi, venire temptaverit, ne hoc valeat evindicare aut prepedire, ubi donatum est sed haec donatio in perpetum firma permaneat. Isti sunt testes veri Lantfrid, Gozbreht, Deotpald, Altolf, Herideo, Amalrich, Heiio, Heypo. Et ista traditio facta est in IIII. kalendis Octobris in presentia Pettonis episcopi