Williburg übergibt gegen genannte Entschädigung die ihr von ihrem Ehemann Helmrich abgetretenen Hörige und Besitzungen zu Walchstadt (LK Wolfratshausen).
Datierung: (801 – 813) 09 28
Ausstellungsort: Kl. Schäftlarn
In nomine domini nostri Iesu Christi Temporibus gloriosissimi imperatoris Francorum et Langobardorum Caroli, patricii Romanorum, trado ego Williburch pro remedio animae meae atque confirmo quicquid habui in loco nuncupante Walchsteti servos vel ancillas, quorum nomina sunt: Anthelm, Ruodrich, Meginhilt, Egina, Walhin, Liudswind, Heriswind necnon in edificiis duas casas, rura et prata, campos et silvas et agros totos, aquas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro trado ad ecclesiam sancti Dionisii pro redemptione animarum nostrarum, quod Helmrich maritus meus mihi in partem dedit. Et dedit michi et filiae meae Swidbvrgae Petto episcopus pecuniam sancti Dionisii in mancipiis, quorum nomina sunt Deotni et filia eius Sigiburch, et aliam pecuniam: III caballos et in auro fabricato duos oringos et | unam spannam et unam tunicam de serico atque in aliis rebus multis, quod mihi bene placuit, ut ista traditio firma fieret atque stabilitum ad sanctum Dionisium Si quis aut ego, quod fieri non arbitror, aut aliquis de heredibus meis seu quaelibet ulla opposita persona, quae contra hanc donationem, quam ego plenissima voluntate scribere postulavi, venire temptaverit, ne hoc valeat evindicare aut prepedire, ubi donatum est sed haec donatio in perpetuum firma permaneat. Acta est in monasterio sancti Dionisii sub oppido villae, quae nuncupatur Sceftlare publice Isti sunt testes veri Amalrich, Cundhart, Heypo, Heiio, Altolf, Albrich, Deotbald. Et ista traditio fuit facta in IIII. kalendis Octobris in presentia Pettonis episcopi