Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Priester Albune und dessen Neffe Angilfrid übergeben ihren Erbbesitz mit Kirche in „Reginprehteshusen“ (beim Würmsee).
Datierung: ca. 800 – ca. 820

Istam traditionem fecit Albuni presbiter.

Dum et omnibus non est incognitum sed plurimis ponitur noticia qualiter venerabilis vir Albune presbiter propriam hereditatem suam tradidit nepoti suo Angilfrido, quando illum tonsuravit temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis; post multum vero temporis iam eo cogitante prefato presbitero de diversis causis huius seculi seu de caducis rebus transitoriis, nisi qui tantum propter amorem dei largitate bona deo donaverit et ad domum dei tradiderit, in paenale iudicium deum contemnens inciderit, quapropterprefatus presbiter atque nepos eius Engilfrid presbiter donaverunt atque tradiderunt omnia, quae habuerunt ad monasterium sancti Dionisii propter amorem dei donatumque in perpetuum permanere voluerunt hoc est in villa nuncupata Reginprehteshusen, quicquid genitores illorum Werinpreht et Reginpreht ipsis presbiteris reliquerunt, hoc est aecclesiam cum domo simulque alias omnes edificationes ad eas·pertinentes, servos et ancillas seu tributales, rura, prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro tradiderunt ad altare sancti Dionisii pro aeterna retributione, ut ibidem perpetualiter permansisset Isti sunt testes Pippi, Reginhart, Amalrih, Kagenhart, Hitto, Gundhart, Erchnolf, Adelhart, Wolfpreht, Ferholt, Odolt.