Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Baganza übergibt die St. Valentins-Kirche in Percha (LK Starnberg) mit Zugehörungen.
Datierung: ca. 785

Istam traditionem tradidit Baganza de Perchach.

In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis anno ducatus eius XXXVIII, indictione II, cum consensu et licentia predicti principis ego Baganza tradidi atque confirmavi omnia, quae habui in loco nuncupante Perchach, casas, servos, ancillas seu tributales, rura, prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro tradidi ad aecclesiam beati Ualentini et ipsam aecclesiam et omnia, quae ad eam pertinebant, tradidi ad monasterium sancti Dionisii, quod est constructum prope fluvium, qui dicitur Isura, ut ibi sit firmum atque stabilitum in perpetuum. Isti sunt testes Meginhart, Albune, Amo, Amalpreht, Irminfrid, Reicho, Atto, Cundhart, Albrich, Reginhart, Einhart.