Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Alpolt und dessen Sohn Huasuni schenken Besitz zu Schwabing und Sendling (StK München) an Schäftlarn.
Datierung: ca. 782
Ausstellungsort: (Ober-)Neuching

Tra[ditio] Alpolti | et filii eius Huasini Suuapinga.

Preceptum evangelicum tonat per orbem terrarum, in quo fideles ammonet, ut caduca dispiciant et ad aeternam patriam tendant, ut lucrum sibi in perventione faciant sicut ab ore veritatis evangelista conclamat: Thesaurizate vobis thesauros in caelo. Inter his auditoribus quidam vir religiosus animatus cum divino timore cuius vocabulum est Alpolt, et filius eius Huasuni tradiderunt atque transfundaverunt propriam hereditatem illorum, quae est in loco, quae dicitur Suuapinga, et in alio loco, cuius vocabulum est Sentilingas ad monasterium beati Dionisii martyris Christi, quod consitum est secus flumine praefluente praecipito lapsu, quam autumant coloni illius Isuram, in ibidem locis quicquid proprie hereditatis adquisitioni sue cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, silvis, ruris, pratis, pascuis, fontibus vel rivolis eorum sive cum aedificatione, tota structura atque cum omni familia servorum et ancillarum, quibus ab avis atque protavis hereditarios consistunt haec omnia deo offerebant propter remuneratione aeterne vitae et devitare metum gehenni ignis ut nullus habeat potestatem propinquorum coheredumque eorum hanc traditionem irritam facere Et hoc constituimus, ut neque nos ipsi aut succesores nostri, quod minime credimus, quod si praesumpserit aliquis horum, quorum superius mentionem fecimus, quolibet modo iniuste inire temptavit, iram dei incurrat et cum athleta Christi mereat rationem habere et inter hedis deputatus Et haec testes per aures signati Ezzilo, Lantperht, Oadalrih, Cundhart et nos ipsi, qui tradidimus Alpolt et Oasuni. Actum est hoc in curte qui dicitur Niuuihingas, indictione VIII Hoc autem decrevit fieri princeps clarissimus Tassilo in anno, quo regnum obtinuit, XXXV. seu filius ipsius nobilissimus Theoto, hanc ditionem probavit perenniter ad praedictum domum stabiliter perseverare Scripsi autem hanc cartulam traditionis ego Leidrat licet indignus et peccator tamen diaconus iussus a principe summo Tassilone