Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Baganza übergibt die St. Valentins-Kirche in Percha (LK Starnberg) mit Zugehörungen.
Datierung: ca. 785

Perchach.

In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Thassilonis, anno ducatus eius XXXo VIIIo , indictione II, cum consensu et licentia principis predicti ego Baganza tradidi atque confirmavi omnia, que habui in loco nuncupante Perchach, casas, servos, ancillas seu tributales, rura, prata, campos et omnes silvas parvas et magnas a fonte prati mei usque ad confinia ville Scheftlarn, aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro tradidi perlatum in circuitu, in giro ad ecclesiam sancti Valentini et ipsam ecclesiam et omnia, que ad eam pertinebant, tradidi ad monasterium sancti Dyonisii sancteque Ivliane, quod est constructum prope fluvium Isuram, ut ibi sit firmum atque stabilitum in perpetuum Isti sunt testes Meginhart, Albune, Amo, Amelpreht, Irminfrid, Reicho, Atto, Svndthart, Albrich, Reginhart, Einhart.