Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Aduni schenkt die Hälfte seines Besitzes zu Sendling (StK München) an Schäftlarn.
Datierung: nach 779 – vor 806

Tra[ditio] Aduni de Sentilinga.

In Christi nomine! Sacrosancto monasterio sancti Dionisii, qui est constructus in ducatu Baiouuariorum in ripa fluvii, quae dicitur Isura, ubi Petto abba ad regendum praesse videtur ego Aduni cogitans casum fragilitatis meae vel pro remedium anime meae, maxime cum veritas dicat: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, hanc vocem ego audiens, imitare desiderans amore·divinitatis conpunctus trado a die praesente atque transfundo pro redemptionem anime meae medietatem hereditatis meae, quicquid habere videor in loco nuncupante Sentilinga mansis, ratis, silvis, campis, pomiferis, | aquis, aquarumque decursibus, egressibus et regressibus, mobile vel immobile, cultum vel incultum, omnia ex integro ita, ut iam dixi, a die praesente trado de iure meo in iure dominationis agentis ipsae ecclesiae sancti Dionisii medietatem in omnibus Si quis, quod fieri non credo, aut aliquis de heredibus coheredibusque meis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem, quam ego plenissima voluntate peregi et conscribere rogavi, temptare conaverit, ne hoc valeat evindicare, sed iram dei omnipotentis incurrat et cum athleta Christi mereat rationem habere ante conspectu omnium sanctorum et haec traditio firma permaneat Acta in monasterio sancti Dionisii sub oppido villa nuncupante Sceftilari et haec testes per aures tracti Oaspald presbiter, Oasuni, Cundalperht, Ezzilo, Oadalrich, Rihperht, Madalker.