Odalker übergibt Besitz und Hörige zu Walchstadt (LK Wolfratshausen).
Datierung: ca. 780 – ca. 800
Traditio Ódelgeri de Walchsteti.
Ego Odalker tradidi atque confirmavi omnia, quae habui in loco nuncupante Walchstete, ad aecclesiam sancti Dionisii, quae constructa est in loco nuncupante Peipinpach: unum servum nomine Sigimunt et uxorem suam nomine Richswind cum casa, cum terra, cum campis, silvis, pratis, pomariis, omnia ex omnibus ad integrum Isti sunt testes Adalkart, Albrich, Orthere, Lantperth, Helfrich, Hunrich, Rantwik, Liuther.