Kleriker Swidger schenkt den ihm aus der Erbteilung mit seinem Bruder Erchinolf zugefallenen Besitz in (Walchstadt) (LK Wolfratshausen).
Dating: ca. 780 – ca. 800
In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Ego Swîdkêr clericus statui in animo meo, ut offerem deo propriam hereditatem meam, quam mihi dominus concedere dignatus estquando divisimus ego et frater meus Erchanolf, omnem substantiam meam cum mancipiis seu acquisitu meo trado atque confirmo ad reliquias sancti Dionisii: rura et prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro trado ad aecclesiam sancti Dionisii, quae constructa est in loco nuncupante Peipinpach. Isti sunt testes Adalker, Lantpreht, Ǒdalrich, Willehalm, Albrich, Ortheri, Erchanolf frater meus.