Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Altolf übergibt mit Zustimmung des Herzogs Tassilo seinen Besitz in „Riuttare“ (LK Wolfratshausen).
Datierung: 779

Altolf tradidit de Rute.

In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis anno ducatus eius XXXII., indictione II. cum consensu et licentia predicti principis ego Altolf trado atque confirmo ea, quae habui in loco nuncupante Riuttare servos et ancillas seu tributales, rura, prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro trado ad aecclesiam sancti Dionisii in manus Waltrici episcopi. Isti sunt testes Meio, Wolfleoz, Lantfrid, Icho, Toto, Reginhart.