Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ranthere übergibt seinen Besitz in Königsdorf (LK Wolfratshausen).
Datierung: um 776 - 788

Istam traditionem fecit Ranthere de Chumiztorf.

In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Ego Ranthere temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis trado atque confirmo ea, quae habui in loco nuncupante Chumiztorf, servos et ancillas seu tributales, rura, prata, campos, silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro trado sancto Dionisio et episcopo Waltricho et omni congregationi suae, ut ibi sit firmum et stabilitum Hi testes Pippi, Albrih, Gundhart, Einhart, Ezzilo, Urseo, Waltman, | Sigevolch, Waldram, Sintpreht, Orthere.