Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Wolfleoz und dessen Sohn Richker sowie Priester Droant übergeben ihren Besitz samt Kirche in Wadlhausen (LK Wolfratshausen).
Datierung: 776 - 779

Istam traditionem fecerunt Wolfliez et filius eius Richker.

In nomine domini dei salvatoris nostri Jesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis, anno ducatus eius XX nono, indictione II., ego Wolfleoz et filius meus Richker tradidimus omnia, quae habuimus in villa nuncupante Wanilnhusen, id est aecclesiam unam cum domo, cum aliis edificiis, in mancipiis, campis et silvis, pratis et pascuis atque in aquis, cultum vel incultum Simulque ego Droant presbiter tradidi omnia, quae ad me pertinebant in hereditate seu in venditione sive in aliis acquisitionibus, in mancipiis, quorum nomina sunt Tuto, Werinfrid, Gunbald, Ratker, Hadepirch, Heriswind, Palswind; omnia ex integro tradidimus ad altare sancti Dionisii, ut ibi sit stabilitum pro redemptione animarum nostrarum Isti sunt testes Pippi, Cvndhart, Hitto, Adelgart, Toto, Adelger, Erchnolf, Pazrich, Perhtolt, Osuni, Gotefrid.