Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Atto und dessen Sohn Amo übergeben ihren Besitz zu Bohausen (StK München) und Baierbrunn (LK Wolfratshausen) und an anderen Orten.
Datierung: 776 - 779

Traditio Attonis et filii eius Amonis ad Paierbrvnnen et ad Pvbenhvsen | sive in aliis locis.

In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassilonis anno ducatus eius vicesimo nono indictione secunda ego itaque Atto simulque filius meus Amo pro redemptione animae nostraecum consensu et licentia summi principis Tassilonis tradidi ego Atto et filius meus Amo, quae nobis in partem contigerunt, quando divisimus cum Albrico filio meo, omnia quae nobis contigerunt in partem, id est michi et filio meo Amoni, seu de hereditate nostra sive adquisitione nostra, id est ad Pubenhusen et ad Paierbrunnen seu in aliis locis, ubi aliquid habere videmur: servos et ancillas, colonos seu tributales, rura et prata, campos et silvas aquarumque de mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex tradidimus ad aecclesiam beati Dionisii, quae constructa est iuxta fluvium Ísurae, ubi villa nuncupatur Sceftlare, ubi preerat reverentissimus Waldericus episcopus, ut ab hodierna die ibi sit traditum et firmiter stabilitum, ita tamen ut haec omnia quae prediximus, ut supra continetur, ad predictam basilicam tradita sint Si quis autem obposita vel ulla obmissa persona sive ego ipse, quod contingere non arbitror, haec irrita facere conatus fuerit, iram dei omnipotentis super se provocet et partem habeat cum Iuda traditore et causam cum beato Dionisio et cartula haec nihilominus firma permaneat Et hi testes Pippi, Cundhart, Adalgart, Ǒdalgar, Stracholf, Erchanolf. Scripsi autem ego Snelhart indignus ac vilis tamen diaconus hanc cartulam traditionis iussus a summo principe Tassilone consentiens et perficiens